Authors: Ovid
Tags: #Literature & Fiction, #History & Criticism, #Criticism & Theory, #Movements & Periods, #Poetry, #Ancient; Classical & Medieval
Candidus in nauta turpis color, aequoris unda
Debet et a radiis sideris esse niger:
725
Turpis et agricolae, qui vomere semper adunco
Et gravibus rastris sub Iove versat humum.
Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,
Candida si fuerint corpora, turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;
730
Hoc decet, hoc stulti non valuisse putant.
Pallidus in Side silvis errabat Orion,
Pallidus in lenta naïde Daphnis erat.
Arguat et macies animum: nec turpe putaris
Palliolum nitidis inposuisse comis.
735
Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes
Curaque et in magno qui fit amore dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
Ut qui te videat, dicere possit “amas.”
Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
740
Nomen amicitia est, nomen inane fides.
Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
At non Actorides lectum temeravit Achillis:
Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
745
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
Siquis idem sperat, laturas poma myricas
Speret, et e medio flumine mella petat.
Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
750
Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
Quos credis fidos, effuge, tutus eris.
Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
Praebebit veros haec tibi turba metus.
755
Finiturus eram, sed sunt diversa puellis
Pectora: mille animos excipe mille modis.
Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
760
Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,
Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,
Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
Hos cava contento retia fune trahunt.
765
Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos:
Longius insidias cerva videbit anus.
Si doctus videare rudi, petulansve pudenti,
Diffidet miserae protinus illa sibi.
Inde fit, ut quae se timuit committere honesto,
770
Vilis ad amplexus inferioris eat.
Pars superat coepti, pars est exhausta laboris.
Hic teneat nostras ancora iacta rates.
Dicite “io Paean!” et “io” bis dicite “Paean!”
Decidit in casses praeda petita meos;
Laetus amans donat viridi mea carmina palma,
Praelata Ascraeo Maeonioque seni.
5
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis
Candida cum rapta coniuge vela dedit;
Talis erat qui te curru victore ferebat,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Quid properas, iuvenis? mediis tua pinus in undis
10
Navigat, et longe quem peto portus abest.
Non satis est venisse tibi me vate puellam:
Arte mea capta est, arte tenenda mea est.
Nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:
Casus inest illic; hoc erit artis opus.
15
Nunc mihi, siquando, puer et Cytherea, favete,
Nunc Erato, nam tu nomen amoris habes.
Magna paro, quas possit Amor remanere per artes,
Dicere, tam vasto pervagus orbe puer.
Et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas:
20
Difficile est illis inposuisse modum.
[E
NGLISH
:
Minos confined Daedalus…
]
Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:
Audacem pinnis repperit ille viam.
Daedalus ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum semivirumque bovem,
25
“Sit modus exilio,” dixit “iustissime Minos:
Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
Vivere non potui, da mihi posse mori.
Da reditum puero, senis est si gratia vilis:
30
Si non vis puero parcere, parce seni.”
Dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat
Dicere: regressus non dabat ille viro.
Quod simul ut sensit, “nunc, nunc, o Daedale,” dixit:
“Materiam, qua sis ingeniosus, habes.
35
Possidet et terras et possidet aequora Minos:
Nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
Restat iter caeli: caelo temptabimus ire.
Da veniam coepto, Iuppiter alte, meo:
Non ego sidereas adfecto tangere sedes:
40
Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est.
Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;
Sunt mihi naturae iura novanda meae.”
Ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam
Aërias hominem carpere posse vias?
45
Remigium volucrum disponit in ordine pinnas,
Et leve per lini vincula nectit opus,
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
Finitusque novae iam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pinnasque renidens,
50
Nescius haec umeris arma parata suis.
Cui pater “his” inquit “patria est adeunda carinis,
Hac nobis Minos effugiendus ope.
Aëra non potuit Minos, alia omnia clausit;
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
55
Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae
Ensiger Orion aspiciendus erit:
Me pinnis sectare datis; ego praevius ibo:
Sit tua cura sequi; me duce tutus eris.
Nam sive aetherias vicino sole per auras
60
Ibimus, impatiens cera caloris erit:
Sive humiles propiore freto iactabimus alas,
Mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
Inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto,
Quaque ferent aurae, vela secunda dato.”
65
Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri,
Erudit infirmas ut sua mater aves.
Inde sibi factas umeris accommodat alas,
Perque novum timide corpora librat iter.
Iamque volaturus parvo dedit oscula nato,
70
Nec patriae lacrimas continuere genae.
Monte minor collis, campis erat altior aequis:
Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
Et movet ipse suas, et nati respicit alas
Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
75
Iamque novum delectat iter, positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.
Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae
80
Et Paros et Clario Delos amata deo)
Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne
Cinctaque piscosis Astypalaea vadis,
Cum puer, incautis nimium temerarius annis,
Altius egit iter, deseruitque patrem.
85
Vincla labant, et cera deo propiore liquescit,
Nec tenues ventos brachia mota tenent.
Territus a summo despexit in aequora caelo:
Nox oculis pavido venit oborta metu.
Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
90
Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
Decidit, atque cadens “pater, o pater, auferor!” inquit,
Clauserunt virides ora loquentis aquae.
At pater infelix, nec iam pater, “Icare!” clamat,
“Icare,” clamat “ubi es, quoque sub axe volas?”
95
“Icare” clamabat, pinnas aspexit in undis.
Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
Ipse deum volucrem detinuisse paro.
Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
100
Datque quod a teneri fronte revellit equi.
Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae
Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
Si modo servari carmine posset amor.
105
Nec data profuerint pallentia philtra puellis:
Philtra nocent animis, vimque furoris habent.
Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
Quod tibi non facies solave forma dabit:
Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,
110
Naïadumque tener crimine raptus Hylas,
Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
Ingenii dotes corporis adde bonis.
Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
115
Nec violae semper nec hiantia lilia florent,
Et riget amissa spina relicta rosa.
Et tibi iam venient cani, formose, capilli,
Iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:
120
Solus ad extremos permanet ille rogos.
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
Cura sit et linguas edidicisse duas.
Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
Et tamen aequoreas torsit amore deas.
125
A quotiens illum doluit properare Calypso,
Remigioque aptas esse negavit aquas!
Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
Ille referre aliter saepe solebat idem.
Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
130
Exigit Odrysii fata cruenta ducis.
Ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
“Haec” inquit “Troia est” (muros in litore fecit):
“Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
135
Campus erat” (campumque facit), “quem caede Dolonis
Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
Hac ego sum captis nocte revectus equis.”
Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
140
Abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
Tum dea “quas” inquit “fidas tibi credis ituro,
Perdiderint undae nomina quanta, vides?”
Ergo age, fallaci timide confide figurae,
Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.
145
Dextera praecipue capit indulgentia mentes;
Asperitas odium saevaque bella movet.
Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,
Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo,
150
Quasque colat turres, Chaonis ales habet.
Este procul, lites et amarae proelia linguae:
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti,
Inque vicem credant res sibi semper agi;
155
Hoc decet uxores; dos est uxoria lites:
Audiat optatos semper amica sonos.
Non legis iussu lectum venistis in unum:
Fungitur in vobis munere legis amor.
Blanditias molles auremque iuvantia verba
160
Adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.
Non ego divitibus venio praeceptor amandi:
Nil opus est illi, qui dabit, arte mea;
Secum habet ingenium, qui, cum libet, “accipe” dicit;
Cedimus: inventis plus placet ille meis.
165
Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi;
Cum dare non possem munera, verba dabam.
Pauper amet caute: timeat maledicere pauper,
Multaque divitibus non patienda ferat.
Me memini iratum dominae turbasse capillos:
170
Haec mihi quam multos abstulit ira dies!
Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa
Dixerat, et pretio est illa redempta meo.
At vos, si sapitis, vestri peccata magistri
Effugite, et culpae damna timete meae.
175
Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica,
Et iocus, et causas quicquid amoris habet.